monumenta.ch > Victricius > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Victricius, De Laude Sanctorum, 1, 8, 2
Plenam enim perfectamque esse Dei naturam necesse est confiteri. Alioquin fit iniuria, si negemus, dicente Domino: Qui me negaverit, et meos sermones, coram hominibus, et ego eum negabo coram Patre meo et Angelis eius. Huc accedit, quod ultra nihil recipit plenitudo. Sanguis autem post Martyrium praemio divinitatis ignescit. Facessat ergo distinctionis iniuria, cum sit eadem copula claritatis.